- I
- ILitera haec I. modo vacalis modo consonans, molli et quodammodo languido sono pronuntiatur. Ad res subtiles exprimendas idonea Platoni est. Pro varietate gentium varie sonat, Italique inprimis atque Hispani, aliquoties I. tum vocalis, tum consonantis pronuntiationem variant. In U, priscis quandoque mutata, Decumus et Maxumus, pro Decimus et Maximus, dicentibus, E quoque in I nonnumquam mutatum esse, A. Geel. docet, l. 10. c. 29. Vide Caes. Scalig. de Causis Ling. Lat. Voss. in Aristarcho, etc. In notis antiqq. in, inter. Interdum intra, unum, Iunius, Iulius: I. AGL. in angulo. I. D. T. S. P. in diem tertium sive perendinum. IA. D. iam dudum. IA. RI. iam respondi. I. U. Iuris utriusque etc. designat; Franc. Goldmann. Cum Imperativus est verbi Eo, impetum et indignationem iubentis praefert. Apud Stat. Theb. l. 8. v. 65.Sed quid ego haec? I, Tartareas ulciscere sedes.Vig. Aen. l. 4. v. 381.I, sequere Italiam ventis etc.Vide Gul. Canter. Novar. Lect. l. 2. c. 8. et Bart. ad Stat. d. l. Apud Graecos I. non semel Vett. pro Ε usurpatum: ut in ΑΛΕΙΑΝΔΡΟΞ, et sexcentis aliis videre est. Sic in numismate antiquo, quod Gordiani imperio circumfertur, legimus ΝΕΟΚΟΡΩΝ ΚΥΠΚΗΝΩΝ. quae sane scriptura Criticis non minimam occasionem dedit, ut pro Cyzious, Cyxicus inducerent, Keuchen. ad Timoth. Nept. c. 1.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.